GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 32
Gene | Vulgate | 32:2 | quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra | |
Gene | Vulgate | 32:4 | praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem | |
Gene | Vulgate | 32:5 | habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo | |
Gene | Vulgate | 32:6 | reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris | |
Gene | Vulgate | 32:7 | timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas | |
Gene | Vulgate | 32:8 | dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur | |
Gene | Vulgate | 32:9 | dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi | |
Gene | Vulgate | 32:10 | minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior | |
Gene | Vulgate | 32:11 | erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis | |
Gene | Vulgate | 32:12 | tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest | |
Gene | Vulgate | 32:13 | cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo | |
Gene | Vulgate | 32:15 | camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem | |
Gene | Vulgate | 32:16 | et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem | |
Gene | Vulgate | 32:17 | et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris | |
Gene | Vulgate | 32:18 | respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit | |
Gene | Vulgate | 32:19 | similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum | |
Gene | Vulgate | 32:20 | et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi | |
Gene | Vulgate | 32:22 | cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc | |
Gene | Vulgate | 32:25 | qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit | |
Gene | Vulgate | 32:26 | dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi | |
Gene | Vulgate | 32:28 | at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis | |
Gene | Vulgate | 32:29 | interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco | |
Gene | Vulgate | 32:30 | vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea | |
Gene | Vulgate | 32:31 | ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede | |