Toggle notes
Chapter 1
II P | VulgClem | 1:1 | Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. | |
II P | VulgClem | 1:2 | Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri : | |
II P | VulgClem | 1:3 | Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, | |
II P | VulgClem | 1:4 | per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. | |
II P | VulgClem | 1:5 | Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, | |
II P | VulgClem | 1:6 | in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, | |
II P | VulgClem | 1:8 | Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. | |
II P | VulgClem | 1:9 | Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. | |
II P | VulgClem | 1:10 | Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. | |
II P | VulgClem | 1:11 | Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. | |
II P | VulgClem | 1:12 | Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. | |
II P | VulgClem | 1:13 | Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione : | |
II P | VulgClem | 1:14 | certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. | |
II P | VulgClem | 1:15 | Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. | |
II P | VulgClem | 1:16 | Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. | |
II P | VulgClem | 1:17 | Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. | |
II P | VulgClem | 1:18 | Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. | |
II P | VulgClem | 1:19 | Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris : | |
II P | VulgClem | 1:20 | hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. | |
Chapter 2
II P | VulgClem | 2:1 | Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis : et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. | |
II P | VulgClem | 2:3 | et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur : quibus judicium jam olim non cessat : et perditio eorum non dormitat. | |
II P | VulgClem | 2:4 | Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. | |
II P | VulgClem | 2:5 | Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. | |
II P | VulgClem | 2:6 | Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit : exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens : | |
II P | VulgClem | 2:7 | et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit : | |
II P | VulgClem | 2:8 | aspectu enim, et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. | |
II P | VulgClem | 2:9 | Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. | |
II P | VulgClem | 2:10 | Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes : | |
II P | VulgClem | 2:11 | ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium. | |
II P | VulgClem | 2:12 | Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt, | |
II P | VulgClem | 2:13 | percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias : coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, | |
II P | VulgClem | 2:14 | oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii : | |
II P | VulgClem | 2:15 | derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit : | |
II P | VulgClem | 2:16 | correptionem vero habuit suæ vesaniæ : subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam. | |
II P | VulgClem | 2:17 | Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur. | |
II P | VulgClem | 2:18 | Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur : | |
II P | VulgClem | 2:19 | libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem : a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. | |
II P | VulgClem | 2:20 | Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur : facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. | |
II P | VulgClem | 2:21 | Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. | |
Chapter 3
II P | VulgClem | 3:1 | Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem : | |
II P | VulgClem | 3:2 | ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris. | |
II P | VulgClem | 3:3 | Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, | |
II P | VulgClem | 3:4 | dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. | |
II P | VulgClem | 3:5 | Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo : | |
II P | VulgClem | 3:7 | Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. | |
II P | VulgClem | 3:8 | Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. | |
II P | VulgClem | 3:9 | Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. | |
II P | VulgClem | 3:10 | Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. | |
II P | VulgClem | 3:11 | Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus, | |
II P | VulgClem | 3:12 | exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent ? | |
II P | VulgClem | 3:13 | Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. | |
II P | VulgClem | 3:14 | Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace : | |
II P | VulgClem | 3:15 | et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini : sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, | |
II P | VulgClem | 3:16 | sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. | |
II P | VulgClem | 3:17 | Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate : | |