Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II PETER
Up
1 2 3
Toggle notes
Chapter 1
II P VulgCont 1:1  Simon Petrus, servus, et Apostolus Iesu Christi, iis, qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri, et Salvatoris Iesu Christi.
II P VulgCont 1:2  Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Iesu Domini nostri:
II P VulgCont 1:3  quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam, et pietatem donata sunt, per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
II P VulgCont 1:4  per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes eius, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
II P VulgCont 1:5  Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
II P VulgCont 1:6  in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
II P VulgCont 1:7  in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem.
II P VulgCont 1:8  Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione.
II P VulgCont 1:9  Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
II P VulgCont 1:10  Quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
II P VulgCont 1:11  Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi.
II P VulgCont 1:12  Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
II P VulgCont 1:13  Iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione:
II P VulgCont 1:14  certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi.
II P VulgCont 1:15  Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
II P VulgCont 1:16  Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem, et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.
II P VulgCont 1:17  Accipiens enim a Deo Patre honorem, et gloriam, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
II P VulgCont 1:18  Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
II P VulgCont 1:19  Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:
II P VulgCont 1:20  hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
II P VulgCont 1:21  Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
Chapter 2
II P VulgCont 2:1  Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum, qui emit eos, Dominum negant: superducentes sibi celerem perditionem.
II P VulgCont 2:2  Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur:
II P VulgCont 2:3  et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus iudicium iam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.
II P VulgCont 2:4  Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in Tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reservari.
II P VulgCont 2:5  Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
II P VulgCont 2:6  Et civitates Sodomorum, et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens:
II P VulgCont 2:7  et iustum Lot oppressum a nefandorum iniuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:
II P VulgCont 2:8  aspectu enim, et auditu iustus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant.
II P VulgCont 2:9  Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem iudicii reservare cruciandos.
II P VulgCont 2:10  magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes:
II P VulgCont 2:11  ubi Angeli fortitudine, et virtute cum sint maiores, non portant adversum se execrabile iudicium.
II P VulgCont 2:12  Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
II P VulgCont 2:13  percipientes mercedem iniustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
II P VulgCont 2:14  oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii:
II P VulgCont 2:15  derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit:
II P VulgCont 2:16  correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subiugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.
II P VulgCont 2:17  Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.
II P VulgCont 2:18  Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur:
II P VulgCont 2:19  libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, huius et servus est.
II P VulgCont 2:20  Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
II P VulgCont 2:21  Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est sancto mandato.
II P VulgCont 2:22  Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.
Chapter 3
II P VulgCont 3:1  Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:
II P VulgCont 3:2  ut memores sitis eorum, quæ prædixi verborum a sanctis Prophetis, et Apostolorum vestrorum præceptorum Domini et Salvatoris.
II P VulgCont 3:3  Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes,
II P VulgCont 3:4  dicentes: Ubi est promissio, aut adventus eius? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
II P VulgCont 3:5  Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra, de aqua, et per aquam consistens Dei Verbo:
II P VulgCont 3:6  per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus periit.
II P VulgCont 3:7  Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem Verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii, et perditionis impiorum hominum.
II P VulgCont 3:8  Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
II P VulgCont 3:9  Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
II P VulgCont 3:10  Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.
II P VulgCont 3:11  Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
II P VulgCont 3:12  expectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?
II P VulgCont 3:13  Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia habitat.
II P VulgCont 3:14  Propter quod charissimi hæc expectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace.
II P VulgCont 3:15  Et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
II P VulgCont 3:16  sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti, et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
II P VulgCont 3:17  Vos igitur fratres præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate.
II P VulgCont 3:18  Crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.