Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 30
Job VulgHetz 30:1  Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
Job VulgHetz 30:2  Quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni.
Job VulgHetz 30:3  Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate, et miseria.
Job VulgHetz 30:4  Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum.
Job VulgHetz 30:5  Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
Job VulgHetz 30:6  In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream.
Job VulgHetz 30:7  Qui inter huiuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant.
Job VulgHetz 30:8  Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
Job VulgHetz 30:9  Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
Job VulgHetz 30:10  Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
Job VulgHetz 30:11  Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
Job VulgHetz 30:12  Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
Job VulgHetz 30:13  Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
Job VulgHetz 30:14  Quasi rupto muro, et aperta ianua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
Job VulgHetz 30:15  Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum: et velut nubes pertransiit salus mea.
Job VulgHetz 30:16  Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
Job VulgHetz 30:17  Nocte os meum perforatur doloribus: et qui me comedunt, non dormiunt.
Job VulgHetz 30:18  In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.
Job VulgHetz 30:19  Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
Job VulgHetz 30:20  Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
Job VulgHetz 30:21  Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
Job VulgHetz 30:22  Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
Job VulgHetz 30:23  Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
Job VulgHetz 30:24  Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.
Job VulgHetz 30:25  Flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Job VulgHetz 30:26  Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
Job VulgHetz 30:27  Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, prævenerunt me dies afflictionis.
Job VulgHetz 30:28  Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.
Job VulgHetz 30:30  Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
Job VulgHetz 30:31  Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.