LEVITICUS
Chapter 23
Levi | VulgHetz | 23:2 | Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. | |
Levi | VulgHetz | 23:3 | Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus. omne opus non facietis in eo. sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. | |
Levi | VulgHetz | 23:6 | et quintadecima die mensis huius, sollemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. | |
Levi | VulgHetz | 23:7 | dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo: | |
Levi | VulgHetz | 23:8 | sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. | |
Levi | VulgHetz | 23:10 | Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ ad sacerdotem: | |
Levi | VulgHetz | 23:11 | qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die Sabbati, et sanctificabit illum. | |
Levi | VulgHetz | 23:12 | Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. | |
Levi | VulgHetz | 23:13 | Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. | |
Levi | VulgHetz | 23:14 | Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. | |
Levi | VulgHetz | 23:15 | Numerabitis ergo ab altero die Sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, | |
Levi | VulgHetz | 23:16 | usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino | |
Levi | VulgHetz | 23:17 | ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. | |
Levi | VulgHetz | 23:18 | Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. | |
Levi | VulgHetz | 23:20 | Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum eius. | |
Levi | VulgHetz | 23:21 | Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. | |
Levi | VulgHetz | 23:22 | Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum: nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. | |
Levi | VulgHetz | 23:24 | Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: | |
Levi | VulgHetz | 23:27 | Decimo die mensis huius septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. | |
Levi | VulgHetz | 23:28 | Omne opus servile non facietis in tempore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. | |
Levi | VulgHetz | 23:31 | Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. | |
Levi | VulgHetz | 23:32 | sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. | |
Levi | VulgHetz | 23:34 | Loquere filiis Israel: A quintodecimo die mensis huius septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. | |
Levi | VulgHetz | 23:35 | Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo. | |
Levi | VulgHetz | 23:36 | Et septem diebus offeretis holocausta Domino. dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. | |
Levi | VulgHetz | 23:37 | Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei: | |
Levi | VulgHetz | 23:38 | exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino. | |
Levi | VulgHetz | 23:39 | A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus. die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies. | |
Levi | VulgHetz | 23:40 | Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. | |
Levi | VulgHetz | 23:41 | celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum. legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis, | |
Levi | VulgHetz | 23:42 | et habitabitis in umbraculis septem diebus. omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis: | |
Levi | VulgHetz | 23:43 | ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de Terra Ægypti. ego Dominus Deus vester. | |