LEVITICUS
Chapter 23
Levi | Vulgate | 23:2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas | |
Levi | Vulgate | 23:3 | sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris | |
Levi | Vulgate | 23:6 | et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis | |
Levi | Vulgate | 23:7 | dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo | |
Levi | Vulgate | 23:8 | sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo | |
Levi | Vulgate | 23:10 | loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem | |
Levi | Vulgate | 23:11 | qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum | |
Levi | Vulgate | 23:12 | atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini | |
Levi | Vulgate | 23:13 | et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin | |
Levi | Vulgate | 23:14 | panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris | |
Levi | Vulgate | 23:15 | numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas | |
Levi | Vulgate | 23:16 | usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino | |
Levi | Vulgate | 23:17 | ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini | |
Levi | Vulgate | 23:18 | offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino | |
Levi | Vulgate | 23:20 | cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius | |
Levi | Vulgate | 23:21 | et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris | |
Levi | Vulgate | 23:22 | postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 23:24 | loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum | |
Levi | Vulgate | 23:27 | decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino | |
Levi | Vulgate | 23:28 | omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 23:31 | nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris | |
Levi | Vulgate | 23:32 | sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra | |
Levi | Vulgate | 23:34 | loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino | |
Levi | Vulgate | 23:35 | dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis | |
Levi | Vulgate | 23:36 | et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo | |
Levi | Vulgate | 23:37 | hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei | |
Levi | Vulgate | 23:38 | exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino | |
Levi | Vulgate | 23:39 | a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies | |
Levi | Vulgate | 23:40 | sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro | |
Levi | Vulgate | 23:41 | celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis | |
Levi | Vulgate | 23:42 | et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis | |
Levi | Vulgate | 23:43 | ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester | |