LEVITICUS
Chapter 26
Levi | Vulgate | 26:1 | ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester | |
Levi | Vulgate | 26:3 | si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis | |
Levi | Vulgate | 26:5 | adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra | |
Levi | Vulgate | 26:6 | dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros | |
Levi | Vulgate | 26:8 | persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio | |
Levi | Vulgate | 26:13 | ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti | |
Levi | Vulgate | 26:15 | si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum | |
Levi | Vulgate | 26:16 | ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur | |
Levi | Vulgate | 26:17 | ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente | |
Levi | Vulgate | 26:18 | sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra | |
Levi | Vulgate | 26:19 | et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam | |
Levi | Vulgate | 26:20 | consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt | |
Levi | Vulgate | 26:21 | si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra | |
Levi | Vulgate | 26:22 | emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae | |
Levi | Vulgate | 26:23 | quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi | |
Levi | Vulgate | 26:24 | ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra | |
Levi | Vulgate | 26:25 | inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus | |
Levi | Vulgate | 26:26 | postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini | |
Levi | Vulgate | 26:28 | et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra | |
Levi | Vulgate | 26:30 | destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea | |
Levi | Vulgate | 26:31 | in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum | |
Levi | Vulgate | 26:32 | disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint | |
Levi | Vulgate | 26:33 | vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae | |
Levi | Vulgate | 26:34 | tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis | |
Levi | Vulgate | 26:35 | in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea | |
Levi | Vulgate | 26:36 | et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente | |
Levi | Vulgate | 26:37 | et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere | |
Levi | Vulgate | 26:39 | quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur | |
Levi | Vulgate | 26:40 | donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi | |
Levi | Vulgate | 26:41 | ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis | |
Levi | Vulgate | 26:42 | et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero | |
Levi | Vulgate | 26:43 | quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint | |
Levi | Vulgate | 26:44 | et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum | |