LUKE
Chapter 11
Luke | VulgHetz | 11:1 | Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Ioannes discipulos suos. | |
Luke | VulgHetz | 11:2 | Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. | |
Luke | VulgHetz | 11:4 | Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. | |
Luke | VulgHetz | 11:5 | Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, | |
Luke | VulgHetz | 11:7 | et ille deintus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostrium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. | |
Luke | VulgHetz | 11:8 | Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. | |
Luke | VulgHetz | 11:9 | Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. | |
Luke | VulgHetz | 11:11 | Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi? | |
Luke | VulgHetz | 11:13 | Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? | |
Luke | VulgHetz | 11:14 | Et erat eiiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum eiecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. | |
Luke | VulgHetz | 11:17 | Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. | |
Luke | VulgHetz | 11:18 | Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius? quia dicitis in Beelzebub me eiicere dæmonia. | |
Luke | VulgHetz | 11:19 | Si autem ego in Beelzebub eiicio dæmonia: filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. | |
Luke | VulgHetz | 11:22 | Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. | |
Luke | VulgHetz | 11:24 | Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. | |
Luke | VulgHetz | 11:26 | Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. | |
Luke | VulgHetz | 11:27 | Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quæ suxisti. | |
Luke | VulgHetz | 11:29 | Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ. | |
Luke | VulgHetz | 11:30 | Nam sicut fuit Ionas signum Ninivitis: ita erit et Filius hominis generationi isti. | |
Luke | VulgHetz | 11:31 | Regina Austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. | |
Luke | VulgHetz | 11:32 | Viri Ninivitæ surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Ionæ, et ecce plus quam Ionas hic. | |
Luke | VulgHetz | 11:33 | Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. | |
Luke | VulgHetz | 11:34 | Lucerna corporis tui, est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. | |
Luke | VulgHetz | 11:36 | Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. | |
Luke | VulgHetz | 11:37 | Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. | |
Luke | VulgHetz | 11:38 | Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. | |
Luke | VulgHetz | 11:39 | Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisæi quod deforis est calicis, et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina, et iniquitate. | |
Luke | VulgHetz | 11:42 | Sed væ vobis Pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis iudicium, et charitatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. | |
Luke | VulgHetz | 11:43 | Væ vobis Pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. | |
Luke | VulgHetz | 11:44 | Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. | |
Luke | VulgHetz | 11:45 | Respondens autem quidam ex Legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. | |
Luke | VulgHetz | 11:46 | At ille ait: Et vobis Legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. | |
Luke | VulgHetz | 11:47 | Væ vobis, qui ædificatis monumenta Prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. | |
Luke | VulgHetz | 11:48 | Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. | |
Luke | VulgHetz | 11:49 | Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos Prophetas, et Apostolos, et ex illis occident, et persequentur: | |
Luke | VulgHetz | 11:50 | ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, | |
Luke | VulgHetz | 11:51 | a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare, et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. | |
Luke | VulgHetz | 11:52 | Væ vobis Legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ, ipsi non introistis, et eos, qui introibant, prohibuistis. | |
Luke | VulgHetz | 11:53 | Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt Pharisæi, et Legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere de multis, | |