MARK
Chapter 15
Mark | VulgHetz | 15:1 | Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et Scribis, et universo concilio, vincientes Iesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. | |
Mark | VulgHetz | 15:2 | Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. | |
Mark | VulgHetz | 15:4 | Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. | |
Mark | VulgHetz | 15:6 | Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. | |
Mark | VulgHetz | 15:7 | Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. | |
Mark | VulgHetz | 15:12 | Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Iudæorum? | |
Mark | VulgHetz | 15:14 | Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. | |
Mark | VulgHetz | 15:15 | Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Iesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. | |
Mark | VulgHetz | 15:19 | Et percutiebant caput eius arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. | |
Mark | VulgHetz | 15:20 | Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. | |
Mark | VulgHetz | 15:21 | Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri, et Rufi, ut tolleret crucem eius. | |
Mark | VulgHetz | 15:24 | Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. | |
Mark | VulgHetz | 15:29 | Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas: | |
Mark | VulgHetz | 15:31 | Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum Scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. | |
Mark | VulgHetz | 15:32 | Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. | |
Mark | VulgHetz | 15:34 | Et hora nona exclamavit Iesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? | |
Mark | VulgHetz | 15:36 | Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. | |
Mark | VulgHetz | 15:39 | Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. | |
Mark | VulgHetz | 15:40 | Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome: | |
Mark | VulgHetz | 15:41 | et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Ierosolymam. | |
Mark | VulgHetz | 15:43 | venit Ioseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. | |
Mark | VulgHetz | 15:44 | Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset. | |
Mark | VulgHetz | 15:46 | Ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. | |