MATTHEW
Chapter 14
Matt | Vulgate | 14:2 | et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo | |
Matt | Vulgate | 14:3 | Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui | |
Matt | Vulgate | 14:8 | at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae | |
Matt | Vulgate | 14:9 | et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari | |
Matt | Vulgate | 14:12 | et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu | |
Matt | Vulgate | 14:13 | quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus | |
Matt | Vulgate | 14:15 | vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas | |
Matt | Vulgate | 14:19 | et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis | |
Matt | Vulgate | 14:20 | et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos | |
Matt | Vulgate | 14:21 | manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis | |
Matt | Vulgate | 14:22 | et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas | |
Matt | Vulgate | 14:23 | et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi | |
Matt | Vulgate | 14:26 | et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt | |
Matt | Vulgate | 14:29 | at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum | |
Matt | Vulgate | 14:30 | videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac | |
Matt | Vulgate | 14:31 | et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti | |
Matt | Vulgate | 14:33 | qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es | |
Matt | Vulgate | 14:35 | et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes | |