Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Matt VulgCont 21:1  Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad Montem Oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos,
Matt VulgCont 21:2  dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
Matt VulgCont 21:3  et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
Matt VulgCont 21:4  Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem:
Matt VulgCont 21:5  Dicite filiæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis.
Matt VulgCont 21:6  Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Iesus.
Matt VulgCont 21:7  Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
Matt VulgCont 21:8  Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
Matt VulgCont 21:9  turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna Filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
Matt VulgCont 21:10  Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
Matt VulgCont 21:11  Populi autem dicebant: Hic est Iesus Propheta a Nazareth Galilææ.
Matt VulgCont 21:12  Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
Matt VulgCont 21:13  et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Matt VulgCont 21:14  Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.
Matt VulgCont 21:15  Videntes autem principes sacerdotum, et Scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna Filio David: indignati sunt,
Matt VulgCont 21:16  et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem?
Matt VulgCont 21:17  Et relictis illis, abiit foras extra Civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
Matt VulgCont 21:19  Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
Matt VulgCont 21:20  Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
Matt VulgCont 21:21  Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare, fiet.
Matt VulgCont 21:22  Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
Matt VulgCont 21:23  Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?
Matt VulgCont 21:24  Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
Matt VulgCont 21:25  Baptismus Ioannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
Matt VulgCont 21:26  Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam.
Matt VulgCont 21:27  Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Matt VulgCont 21:28  Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
Matt VulgCont 21:29  Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
Matt VulgCont 21:30  Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit.
Matt VulgCont 21:31  Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
Matt VulgCont 21:32  Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei. Publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
Matt VulgCont 21:33  Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Matt VulgCont 21:34  Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
Matt VulgCont 21:35  Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
Matt VulgCont 21:36  Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
Matt VulgCont 21:37  Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
Matt VulgCont 21:38  Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius.
Matt VulgCont 21:39  Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt.
Matt VulgCont 21:40  Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
Matt VulgCont 21:41  Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
Matt VulgCont 21:42  Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris:
Matt VulgCont 21:43  ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.
Matt VulgCont 21:44  Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
Matt VulgCont 21:45  Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.
Matt VulgCont 21:46  Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.