MATTHEW
Chapter 23
Matt | VulgCont | 23:3 | Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. | |
Matt | VulgCont | 23:4 | Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. | |
Matt | VulgCont | 23:5 | Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. | |
Matt | VulgCont | 23:8 | Vos autem nolite vocari Rabbi. Unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis. | |
Matt | VulgCont | 23:9 | Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 23:13 | Væ autem vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia clauditis regnum cælorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. | |
Matt | VulgCont | 23:14 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis iudicium. | |
Matt | VulgCont | 23:15 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium Gehennæ duplo quam vos. | |
Matt | VulgCont | 23:16 | Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet. | |
Matt | VulgCont | 23:18 | Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet. | |
Matt | VulgCont | 23:23 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. Hæc oportuit facere, et illa non omittere. | |
Matt | VulgCont | 23:25 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis: intus autem pleni estis rapina, et immunditia. | |
Matt | VulgCont | 23:26 | Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. | |
Matt | VulgCont | 23:27 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ aforis parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. | |
Matt | VulgCont | 23:28 | Sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate. | |
Matt | VulgCont | 23:29 | Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum, | |
Matt | VulgCont | 23:30 | et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. | |
Matt | VulgCont | 23:31 | Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. | |
Matt | VulgCont | 23:34 | Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: | |
Matt | VulgCont | 23:35 | ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. | |
Matt | VulgCont | 23:37 | Ierusalem, Ierusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? | |