Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NAHUM
Up
1 2 3
Chapter 1
Nahu VulgSist 1:2  Deus aemulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
Nahu VulgSist 1:3  Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate, et turbine viae eius, et nebulae pulvis pedum eius.
Nahu VulgSist 1:4  Increpans mare, et exiccans illud: et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit.
Nahu VulgSist 1:5  Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo.
Nahu VulgSist 1:6  Ante faciem indignationis eius quis stabit? et quis resistet in ira furoris eius? indignatio eius effusa est ut ignis: et petrae dissolutae sunt ab eo.
Nahu VulgSist 1:7  Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis: et sciens sperantes in se.
Nahu VulgSist 1:8  et in diluvio praetereunte, consummationem faciet loci eius: et inimicos eius persequentur tenebrae.
Nahu VulgSist 1:9  Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio.
Nahu VulgSist 1:10  Quia sicut spinae seinvicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena.
Nahu VulgSist 1:11  Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans praevaricationem.
Nahu VulgSist 1:12  Haec dicit Dominus: Si perfecti fuerint: et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.
Nahu VulgSist 1:13  Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
Nahu VulgSist 1:14  Et praecipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile, ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
Nahu VulgSist 1:15  Ecce super montes pedes evangelizantis, et annunciantis pacem: celebra Iuda festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.
Chapter 2
Nahu VulgSist 2:1  Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
Nahu VulgSist 2:2  Quia sicut reddidit Dominus superbiam Iacob, sic superbiam Israel: quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
Nahu VulgSist 2:3  Clypeus fortium eius ignitus, viri exercitus in coccineis: igneae habenae currus in die praeparationis eius, et agitatores consopiti sunt.
Nahu VulgSist 2:4  In itineribus conturbati sunt: quadrigae collisae sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
Nahu VulgSist 2:5  Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros eius, et praeparabitur umbraculum.
Nahu VulgSist 2:6  Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum.
Nahu VulgSist 2:7  Et miles captivus abductus est: et ancillae eius minabantur gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis.
Nahu VulgSist 2:8  Et Ninive quasi piscina aquarum aquae eius: ipsi vero fugerunt: state, state, et non est qui revertatur.
Nahu VulgSist 2:9  Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
Nahu VulgSist 2:10  Dissipata est, et scissa, et dilacerata: et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus: et facies omnium eorum sicut nigredo ollae.
Nahu VulgSist 2:11  Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat?
Nahu VulgSist 2:12  Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis: et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina.
Nahu VulgSist 2:13  Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius: et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nunciorum tuorum.
Chapter 3
Nahu VulgSist 3:1  Vae civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena: non recedet a te rapina.
Nahu VulgSist 3:2  Vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae ferventis, et equitis ascendentis:
Nahu VulgSist 3:3  et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae: nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis.
Nahu VulgSist 3:4  Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae, et gratae, et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis:
Nahu VulgSist 3:5  Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam Gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.
Nahu VulgSist 3:6  Et proiiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.
Nahu VulgSist 3:7  Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive: quis commovebit super te caput? unde quaeram consolatorem tibi?
Nahu VulgSist 3:8  Numquid melior es Alexandria populorum, quae habitat in fluminibus? aquae in circuitu eius: cuius divitiae, mare: aquae muri eius.
Nahu VulgSist 3:9  Aethiopia fortitudo eius, et Aegyptus, et non est finis: Aphrica, et Libyes fuerunt in auxilio tuo.
Nahu VulgSist 3:10  Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius confixi sunt in compedibus.
Nahu VulgSist 3:11  Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quaeres auxilium ab inimico.
Nahu VulgSist 3:12  Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis: si concussae fuerint, cadent in os comedentis.
Nahu VulgSist 3:13  Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae, devorabit ignis vectes tuos.
Nahu VulgSist 3:14  Aquam propter obsidionem hauri tibi, extrue munitiones tuas: intra in lutum, et calca, subigens tene laterem.
Nahu VulgSist 3:15  Ibi comedet te ignis: peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ergo ut bruchus: multiplicare ut locusta.
Nahu VulgSist 3:16  Plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sint caeli: bruchus expansus est, et avolavit.
Nahu VulgSist 3:17  Custodes tui quasi locustae: et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
Nahu VulgSist 3:18  Dormitaverunt pastores tui, rex Assur: sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
Nahu VulgSist 3:19  Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua: omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?