Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 1
Numb Vulgate 1:1  locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens
Numb Vulgate 1:2  tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini
Numb Vulgate 1:3  a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron
Numb Vulgate 1:4  eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis
Numb Vulgate 1:5  quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur
Numb Vulgate 1:10  filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur
Numb Vulgate 1:16  hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel
Numb Vulgate 1:17  quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine
Numb Vulgate 1:18  et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra
Numb Vulgate 1:19  sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai
Numb Vulgate 1:20  de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
Numb Vulgate 1:22  de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
Numb Vulgate 1:24  de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent
Numb Vulgate 1:26  de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numb Vulgate 1:27  recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti
Numb Vulgate 1:28  de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent
Numb Vulgate 1:29  recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti
Numb Vulgate 1:30  de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numb Vulgate 1:32  de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numb Vulgate 1:34  porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numb Vulgate 1:36  de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numb Vulgate 1:38  de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numb Vulgate 1:40  de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numb Vulgate 1:42  de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
Numb Vulgate 1:44  hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum
Numb Vulgate 1:45  fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere
Numb Vulgate 1:46  sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta
Numb Vulgate 1:47  Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis
Numb Vulgate 1:49  tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel
Numb Vulgate 1:50  sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur
Numb Vulgate 1:51  cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur
Numb Vulgate 1:52  metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum
Numb Vulgate 1:53  porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii
Numb Vulgate 1:54  fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi