Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Numb Vulgate 7:1  factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
Numb Vulgate 7:2  obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
Numb Vulgate 7:3  munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
Numb Vulgate 7:5  suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
Numb Vulgate 7:6  itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
Numb Vulgate 7:7  duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
Numb Vulgate 7:8  quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numb Vulgate 7:9  filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
Numb Vulgate 7:10  igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
Numb Vulgate 7:11  dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
Numb Vulgate 7:12  primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
Numb Vulgate 7:13  fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:14  mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
Numb Vulgate 7:15  bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:17  et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
Numb Vulgate 7:18  secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
Numb Vulgate 7:19  acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:20  mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
Numb Vulgate 7:21  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:23  et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
Numb Vulgate 7:24  tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
Numb Vulgate 7:25  obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:26  mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Numb Vulgate 7:27  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:29  et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
Numb Vulgate 7:30  die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
Numb Vulgate 7:31  obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:32  mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Numb Vulgate 7:33  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:35  et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
Numb Vulgate 7:36  die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
Numb Vulgate 7:37  obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:38  mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Numb Vulgate 7:39  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:41  et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
Numb Vulgate 7:42  die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
Numb Vulgate 7:43  obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:44  mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
Numb Vulgate 7:45  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:47  et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
Numb Vulgate 7:48  die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
Numb Vulgate 7:49  obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:50  mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Numb Vulgate 7:51  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:53  et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
Numb Vulgate 7:54  die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
Numb Vulgate 7:55  obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:56  mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Numb Vulgate 7:57  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:59  et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
Numb Vulgate 7:60  die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Numb Vulgate 7:61  obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:62  mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Numb Vulgate 7:63  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:65  et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
Numb Vulgate 7:66  die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
Numb Vulgate 7:67  obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:68  mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Numb Vulgate 7:69  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:71  et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
Numb Vulgate 7:72  die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
Numb Vulgate 7:73  obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:74  mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Numb Vulgate 7:75  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:77  et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
Numb Vulgate 7:78  die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
Numb Vulgate 7:79  obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numb Vulgate 7:80  mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
Numb Vulgate 7:81  bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numb Vulgate 7:83  et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
Numb Vulgate 7:84  haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
Numb Vulgate 7:85  ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
Numb Vulgate 7:86  mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
Numb Vulgate 7:87  boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
Numb Vulgate 7:88  hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
Numb Vulgate 7:89  cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei