Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next
Chapter 16
Prov Vulgate 16:1  hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
Prov Vulgate 16:2  omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
Prov Vulgate 16:3  revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
Prov Vulgate 16:4  universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
Prov Vulgate 16:5  abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
Prov Vulgate 16:6  misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
Prov Vulgate 16:7  cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
Prov Vulgate 16:8  melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
Prov Vulgate 16:9  cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
Prov Vulgate 16:10  divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
Prov Vulgate 16:11  pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
Prov Vulgate 16:12  abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
Prov Vulgate 16:13  voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
Prov Vulgate 16:14  indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
Prov Vulgate 16:15  in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
Prov Vulgate 16:16  posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
Prov Vulgate 16:17  semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
Prov Vulgate 16:18  contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
Prov Vulgate 16:19  melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
Prov Vulgate 16:20  eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
Prov Vulgate 16:21  qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
Prov Vulgate 16:22  fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
Prov Vulgate 16:23  cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
Prov Vulgate 16:24  favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
Prov Vulgate 16:25  est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
Prov Vulgate 16:26  anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
Prov Vulgate 16:27  vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
Prov Vulgate 16:28  homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
Prov Vulgate 16:29  vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
Prov Vulgate 16:30  qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
Prov Vulgate 16:31  corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
Prov Vulgate 16:32  melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
Prov Vulgate 16:33  sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur