Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 47
Psal VulgSist 47:1  Psalmus, Laus Cantici filiis Core secunda sabbati.
Psal VulgSist 47:2  Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.
Psal VulgSist 47:3  Fundatur exultatione universae terrae mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.
Psal VulgSist 47:4  Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.
Psal VulgSist 47:5  Quoniam ecce reges terrae congregati sunt: convenerunt in unum.
Psal VulgSist 47:6  Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:
Psal VulgSist 47:7  tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis,
Psal VulgSist 47:9  Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum.
Psal VulgSist 47:10  Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui.
Psal VulgSist 47:11  Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua.
Psal VulgSist 47:12  Laetetur mons Sion, et exultent filiae Iudae, propter iudicia tua Domine.
Psal VulgSist 47:13  Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius.
Psal VulgSist 47:14  Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
Psal VulgSist 47:15  Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.