SIRACH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
Chapter 1
Sira | VulgHetz | 1:2 | Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi quis dinumeravit? Altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi quis dimensus est? | |
Sira | VulgHetz | 1:7 | Disciplina sapientiæ cui revelata est, et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? | |
Sira | VulgHetz | 1:8 | Unus est altissimus Creator omnipotens, et Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans Deus. | |
Sira | VulgHetz | 1:10 | Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se. | |
Sira | VulgHetz | 1:12 | Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. | |
Sira | VulgHetz | 1:15 | Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. | |
Sira | VulgHetz | 1:16 | Initium sapientiæ, timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, cum electis feminis graditur, et cum iustis et fidelibus agnoscitur. | |
Sira | VulgHetz | 1:24 | Scientiam, et intellectum prudentiæ sapientia compartietur: et gloriam tenentium se, exaltat. | |
Sira | VulgHetz | 1:26 | In thesauris sapientiæ intellectus, et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. | |
Sira | VulgHetz | 1:28 | nam qui sine timore est, non poterit iustificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est. | |
Sira | VulgHetz | 1:30 | Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. | |