Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TITUS
Up
1 2 3
Toggle notes
Chapter 1
Titu VulgClem 1:1  Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
Titu VulgClem 1:2  in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :
Titu VulgClem 1:3  manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei :
Titu VulgClem 1:4  Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
Titu VulgClem 1:5  Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
Titu VulgClem 1:6  si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
Titu VulgClem 1:7  Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :
Titu VulgClem 1:8  sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
Titu VulgClem 1:9  amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
Titu VulgClem 1:10  Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :
Titu VulgClem 1:11  quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
Titu VulgClem 1:12  Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
Titu VulgClem 1:13  Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
Titu VulgClem 1:14  non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
Titu VulgClem 1:15  Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
Titu VulgClem 1:16  Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
Chapter 2
Titu VulgClem 2:2  senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :
Titu VulgClem 2:3  anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
Titu VulgClem 2:4  ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
Titu VulgClem 2:5  prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
Titu VulgClem 2:7  In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
Titu VulgClem 2:8  verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
Titu VulgClem 2:9  Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
Titu VulgClem 2:10  non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
Titu VulgClem 2:11  Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
Titu VulgClem 2:12  erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
Titu VulgClem 2:13  exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
Titu VulgClem 2:14  qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
Titu VulgClem 2:15  Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
Chapter 3
Titu VulgClem 3:1  Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
Titu VulgClem 3:2  neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Titu VulgClem 3:3  Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Titu VulgClem 3:4  Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
Titu VulgClem 3:5  non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
Titu VulgClem 3:6  quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
Titu VulgClem 3:7  ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Titu VulgClem 3:8  Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
Titu VulgClem 3:9  Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
Titu VulgClem 3:10  Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
Titu VulgClem 3:11  sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
Titu VulgClem 3:12  Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
Titu VulgClem 3:13  Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
Titu VulgClem 3:14  Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
Titu VulgClem 3:15  Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.