Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Acts Vulgate 15:1  et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
Acts Vulgate 15:2  facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
Acts Vulgate 15:3  illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
Acts Vulgate 15:4  cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
Acts Vulgate 15:5  surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi
Acts Vulgate 15:6  conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
Acts Vulgate 15:7  cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
Acts Vulgate 15:8  et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
Acts Vulgate 15:9  et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
Acts Vulgate 15:10  nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
Acts Vulgate 15:11  sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
Acts Vulgate 15:12  tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
Acts Vulgate 15:13  et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me
Acts Vulgate 15:14  Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
Acts Vulgate 15:15  et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
Acts Vulgate 15:16  post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
Acts Vulgate 15:17  ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
Acts Vulgate 15:19  propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum
Acts Vulgate 15:20  sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
Acts Vulgate 15:21  Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
Acts Vulgate 15:22  tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
Acts Vulgate 15:23  scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
Acts Vulgate 15:24  quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
Acts Vulgate 15:25  placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
Acts Vulgate 15:26  hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
Acts Vulgate 15:27  misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem
Acts Vulgate 15:28  visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
Acts Vulgate 15:29  ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
Acts Vulgate 15:30  illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam
Acts Vulgate 15:31  quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
Acts Vulgate 15:32  Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
Acts Vulgate 15:33  facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos
Acts Vulgate 15:35  Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
Acts Vulgate 15:36  post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
Acts Vulgate 15:37  Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus
Acts Vulgate 15:38  Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
Acts Vulgate 15:39  facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
Acts Vulgate 15:40  Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus
Acts Vulgate 15:41  perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias