EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 12
Exod | VulgCont | 12:3 | Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. | |
Exod | VulgCont | 12:4 | Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui suæ, iuxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. | |
Exod | VulgCont | 12:5 | Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et hœdum. | |
Exod | VulgCont | 12:6 | Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. | |
Exod | VulgCont | 12:7 | Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. | |
Exod | VulgCont | 12:9 | Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. | |
Exod | VulgCont | 12:10 | Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. si quid residuum fuerit, igne comburetis. | |
Exod | VulgCont | 12:11 | Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini. | |
Exod | VulgCont | 12:12 | Et transibo per Terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in Terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam iudicia, ego Dominus. | |
Exod | VulgCont | 12:13 | Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero Terram Ægypti. | |
Exod | VulgCont | 12:14 | Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. | |
Exod | VulgCont | 12:15 | Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum. | |
Exod | VulgCont | 12:16 | Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. | |
Exod | VulgCont | 12:17 | Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de Terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. | |
Exod | VulgCont | 12:18 | Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad vesperam. | |
Exod | VulgCont | 12:19 | Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima eius de cœtu Israel, tam de advenis quam de indigenis terræ. | |
Exod | VulgCont | 12:21 | Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. | |
Exod | VulgCont | 12:22 | Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. | |
Exod | VulgCont | 12:23 | Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet Percussorem ingredi domos vestras et lædere. | |
Exod | VulgCont | 12:25 | Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis ceremonias istas. | |
Exod | VulgCont | 12:27 | dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Ægypto percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. | |
Exod | VulgCont | 12:29 | Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in Terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. | |
Exod | VulgCont | 12:30 | Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi eius, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus. | |
Exod | VulgCont | 12:31 | Vocatisque Pharao, Moyse, et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis. | |
Exod | VulgCont | 12:34 | Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. | |
Exod | VulgCont | 12:35 | Feceruntque filii Israel sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. | |
Exod | VulgCont | 12:36 | Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios. | |
Exod | VulgCont | 12:37 | Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. | |
Exod | VulgCont | 12:38 | Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. | |
Exod | VulgCont | 12:39 | Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. | |
Exod | VulgCont | 12:40 | Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. | |
Exod | VulgCont | 12:42 | Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de Terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis. | |
Exod | VulgCont | 12:43 | Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: Omnis alienigena non comedet ex eo. | |
Exod | VulgCont | 12:46 | In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras, nec os illius confringetis. | |
Exod | VulgCont | 12:48 | Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. | |