Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
Gene VulgCont 18:1  Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
Gene VulgCont 18:2  Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
Gene VulgCont 18:3  Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:
Gene VulgCont 18:4  sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
Gene VulgCont 18:5  Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.
Gene VulgCont 18:6  Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.
Gene VulgCont 18:7  Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit, et coxit illum.
Gene VulgCont 18:8  Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat iuxta eos sub arbore.
Gene VulgCont 18:9  Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? ille respondit: Ecce in tabernaculo est.
Gene VulgCont 18:10  Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
Gene VulgCont 18:11  Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.
Gene VulgCont 18:12  Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?
Gene VulgCont 18:13  Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?
Gene VulgCont 18:14  Numquid Deo quidquam est difficile? iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Gene VulgCont 18:15  Negabit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.
Gene VulgCont 18:16  Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
Gene VulgCont 18:17  Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum:
Gene VulgCont 18:18  cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ?
Gene VulgCont 18:19  Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant iudicium et iustitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Gene VulgCont 18:20  Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
Gene VulgCont 18:21  Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita, ut sciam.
Gene VulgCont 18:22  Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
Gene VulgCont 18:23  Et appropinquans ait: Numquid perdes iustum cum impio?
Gene VulgCont 18:24  Si fuerint quinquaginta iusti in civitate, peribunt simul? Et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
Gene VulgCont 18:25  Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius, non est hoc tuum: qui iudicas omnem terram, nequaquam facies iudicium hoc.
Gene VulgCont 18:26  Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
Gene VulgCont 18:27  Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Gene VulgCont 18:28  Quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
Gene VulgCont 18:29  Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.
Gene VulgCont 18:30  Ne quæso, inquit, indigneris Domine, si loquar: Quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.
Gene VulgCont 18:31  Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: Quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.
Gene VulgCont 18:32  Obsecro, inquit, ne irascaris Domine, si loquar adhuc semel: Quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.
Gene VulgCont 18:33  Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.