II MACCABEES
Chapter 12
II M | VulgSist | 12:1 | His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae operam dabant. | |
II M | VulgSist | 12:2 | Sed hi, qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus, et Demophon superbus, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere, et quiete. | |
II M | VulgSist | 12:3 | Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Iudaeos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus, et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus. | |
II M | VulgSist | 12:4 | Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. | |
II M | VulgSist | 12:5 | Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso: et invocato iusto iudice Deo, | |
II M | VulgSist | 12:6 | venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem nocte succendit, scaphas exussit, eos autem, qui ab igne refugerant, gladio peremit. | |
II M | VulgSist | 12:7 | Et cum haec ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Ioppitas eradicaturus. | |
II M | VulgSist | 12:8 | Sed cum cognovisset et eos, qui erant Iamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis, | |
II M | VulgSist | 12:9 | Iamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Ierosolymis a stadiis ducentis quadraginta. | |
II M | VulgSist | 12:10 | Inde cum iam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti. | |
II M | VulgSist | 12:11 | Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi, petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos. | |
II M | VulgSist | 12:12 | Iudas autem, arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. | |
II M | VulgSist | 12:13 | Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin. | |
II M | VulgSist | 12:14 | Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum, et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Iudam, et blasphemantes, ac loquentes quae fas non est. | |
II M | VulgSist | 12:15 | Machabaeus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus, et machinis temporibus Iesu praecipitavit Iericho, irruit ferociter muris: | |
II M | VulgSist | 12:16 | et capta civitate per Domini voluntatem innumerabiles caedes fecit, ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis, sanguine interfectorum fluere videretur. | |
II M | VulgSist | 12:17 | Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianaei, Iudaeos: | |
II M | VulgSist | 12:18 | et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo praesidio. | |
II M | VulgSist | 12:19 | Dositheus autem, et Sosipater, qui erant duces cum Machabaeo, peremerunt a Timotheo relictos in praesidio, decem millia viros. | |
II M | VulgSist | 12:20 | At Machabaeus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. | |
II M | VulgSist | 12:21 | Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres, et filios, et reliquum apparatum, in praesidium, quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias. | |
II M | VulgSist | 12:22 | Cumque cohors Iudae prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex praesentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis deiicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. | |
II M | VulgSist | 12:23 | Iudas autem vehementer instabat puniens prophanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. | |
II M | VulgSist | 12:24 | Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei, et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet, ac fratres, quos morte eius decipi eveniret. | |
II M | VulgSist | 12:25 | Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem. | |
II M | VulgSist | 12:27 | Post horum fugam, et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinae multae, et telorum erat apparatus. | |
II M | VulgSist | 12:28 | Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis, qui intus erant, vigintiquinque millia prostraverunt. | |
II M | VulgSist | 12:29 | Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quae ab Ierosolymis sexcentis stadiis aberat. | |
II M | VulgSist | 12:30 | Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Iudaeis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: | |
II M | VulgSist | 12:31 | gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Ierosolymam die sollemni septimanarum instante. | |
II M | VulgSist | 12:35 | Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque eius amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa. | |
II M | VulgSist | 12:36 | At illis, qui cum Esdrim erant, diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Iudas Dominum adiutorem, et ducem belli fieri: | |
II M | VulgSist | 12:37 | incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiae militibus incussit. | |
II M | VulgSist | 12:38 | Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt. | |
II M | VulgSist | 12:39 | Et sequenti die venit cum suis Iudas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis. | |
II M | VulgSist | 12:40 | Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. | |
II M | VulgSist | 12:41 | Omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini, qui occulta fecerat manifesta. | |
II M | VulgSist | 12:42 | Atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id, quod factum erat, delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum, qui prostrati sunt. | |
II M | VulgSist | 12:43 | Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans. | |
II M | VulgSist | 12:44 | (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro mortuis) | |
II M | VulgSist | 12:45 | et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. | |