LUKE
Chapter 7
Luke | Vulgate | 7:2 | centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus | |
Luke | Vulgate | 7:3 | et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius | |
Luke | Vulgate | 7:4 | at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes | |
Luke | Vulgate | 7:6 | Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres | |
Luke | Vulgate | 7:7 | propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus | |
Luke | Vulgate | 7:8 | nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit | |
Luke | Vulgate | 7:9 | quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni | |
Luke | Vulgate | 7:11 | et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa | |
Luke | Vulgate | 7:12 | cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa | |
Luke | Vulgate | 7:14 | et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge | |
Luke | Vulgate | 7:16 | accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam | |
Luke | Vulgate | 7:19 | et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus | |
Luke | Vulgate | 7:20 | cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus | |
Luke | Vulgate | 7:21 | in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum | |
Luke | Vulgate | 7:22 | et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur | |
Luke | Vulgate | 7:24 | et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri | |
Luke | Vulgate | 7:25 | sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt | |
Luke | Vulgate | 7:27 | hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te | |
Luke | Vulgate | 7:28 | dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo | |
Luke | Vulgate | 7:29 | et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis | |
Luke | Vulgate | 7:30 | Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo | |
Luke | Vulgate | 7:32 | similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis | |
Luke | Vulgate | 7:33 | venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet | |
Luke | Vulgate | 7:34 | venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum | |
Luke | Vulgate | 7:36 | rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit | |
Luke | Vulgate | 7:37 | et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti | |
Luke | Vulgate | 7:38 | et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat | |
Luke | Vulgate | 7:39 | videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est | |
Luke | Vulgate | 7:40 | et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic | |
Luke | Vulgate | 7:41 | duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta | |
Luke | Vulgate | 7:43 | respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti | |
Luke | Vulgate | 7:44 | et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit | |
Luke | Vulgate | 7:45 | osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos | |
Luke | Vulgate | 7:47 | propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit | |
Luke | Vulgate | 7:49 | et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit | |