Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Luke Vulgate 8:1  et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
Luke Vulgate 8:2  et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
Luke Vulgate 8:3  et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
Luke Vulgate 8:4  cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
Luke Vulgate 8:5  exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
Luke Vulgate 8:6  et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
Luke Vulgate 8:7  et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
Luke Vulgate 8:8  et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
Luke Vulgate 8:9  interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola
Luke Vulgate 8:10  quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
Luke Vulgate 8:12  qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
Luke Vulgate 8:13  nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
Luke Vulgate 8:14  quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
Luke Vulgate 8:15  quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
Luke Vulgate 8:16  nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
Luke Vulgate 8:17  non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
Luke Vulgate 8:18  videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
Luke Vulgate 8:19  venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba
Luke Vulgate 8:20  et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
Luke Vulgate 8:21  qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
Luke Vulgate 8:22  factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
Luke Vulgate 8:23  navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
Luke Vulgate 8:24  accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
Luke Vulgate 8:25  dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
Luke Vulgate 8:26  enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
Luke Vulgate 8:27  et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
Luke Vulgate 8:28  is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
Luke Vulgate 8:29  praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
Luke Vulgate 8:30  interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
Luke Vulgate 8:31  et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
Luke Vulgate 8:32  erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
Luke Vulgate 8:33  exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
Luke Vulgate 8:34  quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
Luke Vulgate 8:35  exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
Luke Vulgate 8:36  nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
Luke Vulgate 8:37  et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
Luke Vulgate 8:38  et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
Luke Vulgate 8:39  redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
Luke Vulgate 8:40  factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
Luke Vulgate 8:41  et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
Luke Vulgate 8:42  quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
Luke Vulgate 8:43  et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
Luke Vulgate 8:44  accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
Luke Vulgate 8:45  et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
Luke Vulgate 8:46  et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
Luke Vulgate 8:47  videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
Luke Vulgate 8:48  at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
Luke Vulgate 8:49  adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
Luke Vulgate 8:50  Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
Luke Vulgate 8:51  et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
Luke Vulgate 8:52  flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
Luke Vulgate 8:54  ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
Luke Vulgate 8:55  et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
Luke Vulgate 8:56  et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat