MATTHEW
Chapter 25
Matt | VulgSist | 25:1 | Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsae. | |
Matt | VulgSist | 25:8 | Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae extinguuntur. | |
Matt | VulgSist | 25:9 | Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. | |
Matt | VulgSist | 25:10 | Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. | |
Matt | VulgSist | 25:11 | Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. | |
Matt | VulgSist | 25:14 | Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. | |
Matt | VulgSist | 25:15 | Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. | |
Matt | VulgSist | 25:16 | Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. | |
Matt | VulgSist | 25:18 | Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. | |
Matt | VulgSist | 25:19 | Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. | |
Matt | VulgSist | 25:20 | Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. | |
Matt | VulgSist | 25:21 | Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. | |
Matt | VulgSist | 25:22 | Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. | |
Matt | VulgSist | 25:23 | Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. | |
Matt | VulgSist | 25:24 | Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: | |
Matt | VulgSist | 25:26 | Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: | |
Matt | VulgSist | 25:27 | oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, ut veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. | |
Matt | VulgSist | 25:29 | omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem, qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. | |
Matt | VulgSist | 25:30 | Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. | |
Matt | VulgSist | 25:31 | Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae: | |
Matt | VulgSist | 25:32 | et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis: | |
Matt | VulgSist | 25:34 | Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. | |
Matt | VulgSist | 25:35 | esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: | |
Matt | VulgSist | 25:36 | nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. | |
Matt | VulgSist | 25:37 | Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? | |
Matt | VulgSist | 25:38 | quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? | |
Matt | VulgSist | 25:40 | Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. | |
Matt | VulgSist | 25:41 | Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius. | |
Matt | VulgSist | 25:42 | esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum: | |
Matt | VulgSist | 25:43 | hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. | |
Matt | VulgSist | 25:44 | Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? | |
Matt | VulgSist | 25:45 | Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. | |