Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Sira VulgClem 10:1  Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
Sira VulgClem 10:2  Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
Sira VulgClem 10:3  Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
Sira VulgClem 10:4  In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
Sira VulgClem 10:5  In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.
Sira VulgClem 10:6  Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.
Sira VulgClem 10:7  Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.
Sira VulgClem 10:8  Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
Sira VulgClem 10:9  Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis ?
Sira VulgClem 10:10  Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
Sira VulgClem 10:11  Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum.
Sira VulgClem 10:12  Brevem languorem præcidit medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur.
Sira VulgClem 10:13  Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.
Sira VulgClem 10:15  quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
Sira VulgClem 10:16  Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
Sira VulgClem 10:17  Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
Sira VulgClem 10:18  Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
Sira VulgClem 10:19  Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
Sira VulgClem 10:20  Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
Sira VulgClem 10:21  Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
Sira VulgClem 10:22  Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.
Sira VulgClem 10:23  Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
Sira VulgClem 10:24  In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
Sira VulgClem 10:25  Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.
Sira VulgClem 10:26  Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
Sira VulgClem 10:27  Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum.
Sira VulgClem 10:28  Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
Sira VulgClem 10:29  Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.
Sira VulgClem 10:30  Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
Sira VulgClem 10:31  Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
Sira VulgClem 10:32  Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?
Sira VulgClem 10:33  Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
Sira VulgClem 10:34  Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.