Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TITUS
Up
1 2 3
Toggle notes
Chapter 1
Titu Vulgate 1:1  Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
Titu Vulgate 1:2  in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
Titu Vulgate 1:3  manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
Titu Vulgate 1:4  Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
Titu Vulgate 1:5  huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
Titu Vulgate 1:6  si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
Titu Vulgate 1:7  oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
Titu Vulgate 1:8  sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
Titu Vulgate 1:9  amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
Titu Vulgate 1:10  sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
Titu Vulgate 1:11  quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
Titu Vulgate 1:12  dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
Titu Vulgate 1:13  testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
Titu Vulgate 1:14  non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
Titu Vulgate 1:15  omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
Titu Vulgate 1:16  confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
Chapter 2
Titu Vulgate 2:2  senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
Titu Vulgate 2:3  anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
Titu Vulgate 2:4  ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
Titu Vulgate 2:5  prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
Titu Vulgate 2:7  in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
Titu Vulgate 2:8  verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
Titu Vulgate 2:9  servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
Titu Vulgate 2:10  non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
Titu Vulgate 2:11  apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
Titu Vulgate 2:12  erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
Titu Vulgate 2:13  expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
Titu Vulgate 2:14  qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
Titu Vulgate 2:15  haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
Chapter 3
Titu Vulgate 3:1  admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
Titu Vulgate 3:2  neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
Titu Vulgate 3:3  eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
Titu Vulgate 3:4  cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
Titu Vulgate 3:5  non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
Titu Vulgate 3:6  quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
Titu Vulgate 3:7  ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
Titu Vulgate 3:8  fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
Titu Vulgate 3:9  stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
Titu Vulgate 3:10  hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
Titu Vulgate 3:11  sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
Titu Vulgate 3:12  cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
Titu Vulgate 3:13  Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
Titu Vulgate 3:14  discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
Titu Vulgate 3:15  salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen