Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Acts VulgSist 13:1  Erant autem in Ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus.
Acts VulgSist 13:2  Ministrantibus autem illis Domino, et ieiunantibus, dixit illis Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum, et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos.
Acts VulgSist 13:3  Tunc ieiunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
Acts VulgSist 13:4  Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt Seleuciam; et inde navigaverunt Cyprum.
Acts VulgSist 13:5  Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum. Habebant autem et Ioannem in ministerio.
Acts VulgSist 13:6  Et cum perambulassent universam insulam usque ad Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam, Iudaeum, cui nomen erat Barieu,
Acts VulgSist 13:7  qui erat cum Proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba, et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
Acts VulgSist 13:8  Resistebat autem illis Elymas magus, (sic enim interpretatur nomen eius) quaerens avertere Proconsulem a fide.
Acts VulgSist 13:9  Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens in eum,
Acts VulgSist 13:10  dixit: O plene omni dolo, et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas.
Acts VulgSist 13:11  Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum daret.
Acts VulgSist 13:12  Tunc Proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
Acts VulgSist 13:13  Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Ioannes autem discedens ab eis, reversus est Ierosolymam.
Acts VulgSist 13:14  Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
Acts VulgSist 13:15  Post lectionem autem legis, et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
Acts VulgSist 13:16  Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite:
Acts VulgSist 13:17  Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
Acts VulgSist 13:18  et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
Acts VulgSist 13:19  Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
Acts VulgSist 13:20  quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit iudices, usque ad Samuel Prophetam.
Acts VulgSist 13:21  Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
Acts VulgSist 13:22  et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Iessae, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
Acts VulgSist 13:23  Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
Acts VulgSist 13:24  praedicante Ioanne ante faciem adventus eius baptismum poenitentiae omni populo Israel.
Acts VulgSist 13:25  Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse? non sum ego, sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere.
Acts VulgSist 13:26  Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est.
Acts VulgSist 13:27  Qui enim habitabant Ierusalem, et principes eius hunc ignorantes, et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt,
Acts VulgSist 13:28  et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum.
Acts VulgSist 13:29  Cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
Acts VulgSist 13:30  Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his,
Acts VulgSist 13:31  qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem: qui usque nunc sunt testes eius ad plebem.
Acts VulgSist 13:32  Et nos vobis annunciamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est:
Acts VulgSist 13:33  quoniam hanc Deus adimplevit filiis vestris resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Acts VulgSist 13:34  Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
Acts VulgSist 13:35  Ideoque et alias dicit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
Acts VulgSist 13:36  David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
Acts VulgSist 13:37  Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
Acts VulgSist 13:38  Notum igitur sit vobis viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annunciatur, et ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
Acts VulgSist 13:40  Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in Prophetis:
Acts VulgSist 13:41  Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, siquis enarraverit vobis.
Acts VulgSist 13:42  Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
Acts VulgSist 13:43  Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum, et colentium Deum advenarum, Paulum, et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
Acts VulgSist 13:44  Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
Acts VulgSist 13:45  Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Acts VulgSist 13:46  Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes.
Acts VulgSist 13:47  sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem Gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae.
Acts VulgSist 13:48  Audientes autem Gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam.
Acts VulgSist 13:49  Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
Acts VulgSist 13:50  Iudaei autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum, et Barnabam: et eiecerunt eos de finibus suis.
Acts VulgSist 13:51  At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
Acts VulgSist 13:52  Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu sancto.