Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 44
Gene VulgCont 44:1  Præcepit autem Ioseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
Gene VulgCont 44:2  Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris. Factumque est ita.
Gene VulgCont 44:4  Iamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Ioseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
Gene VulgCont 44:5  Scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
Gene VulgCont 44:6  Fecit ille ut iusserat. Et apprehensis per ordinem locutus est.
Gene VulgCont 44:7  Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Gene VulgCont 44:8  Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
Gene VulgCont 44:9  Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
Gene VulgCont 44:10  Qui dixit eis: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
Gene VulgCont 44:11  Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
Gene VulgCont 44:12  Quos scrutatus, incipiens a maiore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Beniamin.
Gene VulgCont 44:13  At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Gene VulgCont 44:14  Primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
Gene VulgCont 44:15  Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
Gene VulgCont 44:16  Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
Gene VulgCont 44:17  Respondit Ioseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Gene VulgCont 44:18  Accedens autem propius Iudas, confidenter ait: Oro domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
Gene VulgCont 44:19  Interrogasti dominus meus prius servos tuos: Habetis patrem, aut fratrem?
Gene VulgCont 44:20  et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est; cuius uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
Gene VulgCont 44:21  Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
Gene VulgCont 44:22  Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.
Gene VulgCont 44:23  Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
Gene VulgCont 44:24  Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.
Gene VulgCont 44:25  Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.
Gene VulgCont 44:26  Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
Gene VulgCont 44:27  Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
Gene VulgCont 44:28  Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
Gene VulgCont 44:29  Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.
Gene VulgCont 44:30  Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit, (cum anima illius ex huius anima pendeat)
Gene VulgCont 44:31  videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
Gene VulgCont 44:32  Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
Gene VulgCont 44:33  Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
Gene VulgCont 44:34  Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.