Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
John VulgSist 12:1  Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus.
John VulgSist 12:2  Fecerunt autem ei coenam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
John VulgSist 12:3  Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
John VulgSist 12:4  Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
John VulgSist 12:5  Quare hoc unguentum non vaeniit trecentis denariis, et datum est egenis?
John VulgSist 12:6  Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
John VulgSist 12:7  Dixit ergo Iesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.
John VulgSist 12:8  Pauperes enim semper habebitis vobiscum: me autem non semper habebitis.
John VulgSist 12:9  Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est: et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
John VulgSist 12:10  Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
John VulgSist 12:11  quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Iesum.
John VulgSist 12:12  In crastinum autem turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam:
John VulgSist 12:13  acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel.
John VulgSist 12:14  Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
John VulgSist 12:15  Noli timere filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.
John VulgSist 12:16  Haec non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo: et haec fecerunt ei.
John VulgSist 12:17  Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
John VulgSist 12:18  Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
John VulgSist 12:19  Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
John VulgSist 12:20  Erant autem quidam Gentiles ex his, qui ascenderant ut adorarent in die festo.
John VulgSist 12:21  Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre.
John VulgSist 12:22  Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas rursum, et Philippus dixerunt Iesu.
John VulgSist 12:23  Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
John VulgSist 12:24  Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit;
John VulgSist 12:25  ipsum solum manet. si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
John VulgSist 12:26  Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
John VulgSist 12:27  Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc.
John VulgSist 12:28  Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
John VulgSist 12:29  Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii autem dicebant: Angelus ei locutus est.
John VulgSist 12:30  Respondit Iesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.
John VulgSist 12:31  Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras.
John VulgSist 12:32  Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
John VulgSist 12:33  (hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
John VulgSist 12:34  Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis?
John VulgSist 12:35  Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant: et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
John VulgSist 12:36  Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Iesus: et abiit, et abscondit se ab eis.
John VulgSist 12:37  Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum:
John VulgSist 12:38  ut sermo Isaiae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
John VulgSist 12:39  Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
John VulgSist 12:40  Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
John VulgSist 12:41  Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo.
John VulgSist 12:42  Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur.
John VulgSist 12:43  dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.
John VulgSist 12:44  Iesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me.
John VulgSist 12:46  Ego lux in mundum veni: ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
John VulgSist 12:47  Et si quis audierit verba mea, et non custodierit: ego non iudico eum. non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
John VulgSist 12:48  Qui spernit me, et non accipit verba mea: habet qui iudicet eum. sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.
John VulgSist 12:49  Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.
John VulgSist 12:50  Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.