JOHN
Chapter 12
John | Vulgate | 12:1 | Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus | |
John | Vulgate | 12:2 | fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo | |
John | Vulgate | 12:3 | Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti | |
John | Vulgate | 12:6 | dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat | |
John | Vulgate | 12:9 | cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis | |
John | Vulgate | 12:12 | in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma | |
John | Vulgate | 12:13 | acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel | |
John | Vulgate | 12:16 | haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei | |
John | Vulgate | 12:17 | testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis | |
John | Vulgate | 12:19 | Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit | |
John | Vulgate | 12:21 | hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre | |
John | Vulgate | 12:25 | ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam | |
John | Vulgate | 12:26 | si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus | |
John | Vulgate | 12:27 | nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc | |
John | Vulgate | 12:28 | Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo | |
John | Vulgate | 12:29 | turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est | |
John | Vulgate | 12:34 | respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis | |
John | Vulgate | 12:35 | dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat | |
John | Vulgate | 12:36 | dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis | |
John | Vulgate | 12:38 | ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est | |
John | Vulgate | 12:40 | excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos | |
John | Vulgate | 12:42 | verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur | |
John | Vulgate | 12:44 | Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me | |
John | Vulgate | 12:47 | et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum | |
John | Vulgate | 12:48 | qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die | |
John | Vulgate | 12:49 | quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar | |