MARK
Chapter 4
Mark | VulgClem | 4:1 | Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat : | |
Mark | VulgClem | 4:4 | Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud. | |
Mark | VulgClem | 4:5 | Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ : | |
Mark | VulgClem | 4:7 | Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. | |
Mark | VulgClem | 4:8 | Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. | |
Mark | VulgClem | 4:10 | Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. | |
Mark | VulgClem | 4:11 | Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt : | |
Mark | VulgClem | 4:12 | ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. | |
Mark | VulgClem | 4:13 | Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ? | |
Mark | VulgClem | 4:15 | Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. | |
Mark | VulgClem | 4:16 | Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud : | |
Mark | VulgClem | 4:17 | et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. | |
Mark | VulgClem | 4:19 | et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. | |
Mark | VulgClem | 4:20 | Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. | |
Mark | VulgClem | 4:21 | Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ? | |
Mark | VulgClem | 4:22 | Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. | |
Mark | VulgClem | 4:24 | Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. | |
Mark | VulgClem | 4:25 | Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. | |
Mark | VulgClem | 4:27 | et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. | |
Mark | VulgClem | 4:28 | Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. | |
Mark | VulgClem | 4:30 | Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ? | |
Mark | VulgClem | 4:31 | Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra : | |
Mark | VulgClem | 4:32 | et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare. | |
Mark | VulgClem | 4:34 | sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. | |
Mark | VulgClem | 4:36 | Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo. | |
Mark | VulgClem | 4:37 | Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. | |
Mark | VulgClem | 4:38 | Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ? | |
Mark | VulgClem | 4:39 | Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna. | |