NUMBERS
Chapter 15
Numb | VulgSist | 15:2 | Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis Terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, | |
Numb | VulgSist | 15:3 | et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam pacificam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus: | |
Numb | VulgSist | 15:4 | offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae, decimam partem ephi, conspersam oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin: | |
Numb | VulgSist | 15:5 | et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos | |
Numb | VulgSist | 15:6 | et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin: | |
Numb | VulgSist | 15:7 | et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino. | |
Numb | VulgSist | 15:8 | Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, | |
Numb | VulgSist | 15:9 | dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin: | |
Numb | VulgSist | 15:10 | et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino. | |
Numb | VulgSist | 15:22 | Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen, | |
Numb | VulgSist | 15:24 | oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum eius ac liba, ut ceremoniae postulant, hircumque pro peccato: | |
Numb | VulgSist | 15:25 | et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel: et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: | |
Numb | VulgSist | 15:26 | et dimittetur universae plebi filiorum Israel, et advenis, qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. | |
Numb | VulgSist | 15:27 | Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo: | |
Numb | VulgSist | 15:28 | et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. | |
Numb | VulgSist | 15:30 | Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus, (quoniam adversus Dominum rebellis fuit) peribit de populo suo: | |
Numb | VulgSist | 15:31 | verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. | |
Numb | VulgSist | 15:32 | Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die Sabbati, | |
Numb | VulgSist | 15:35 | Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste, obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. | |
Numb | VulgSist | 15:36 | Cumque eduxissent eum foras, obruerunt eum lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus. | |
Numb | VulgSist | 15:38 | Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas: | |
Numb | VulgSist | 15:39 | quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, | |