Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 30
Psal Vulgate 30:2  in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
Psal Vulgate 30:3  inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
Psal Vulgate 30:4  quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
Psal Vulgate 30:5  educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
Psal Vulgate 30:6  in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
Psal Vulgate 30:7  odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
Psal Vulgate 30:8  exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
Psal Vulgate 30:9  nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
Psal Vulgate 30:10  miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
Psal Vulgate 30:11  quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
Psal Vulgate 30:12  super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
Psal Vulgate 30:13  oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
Psal Vulgate 30:14  quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
Psal Vulgate 30:15  ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
Psal Vulgate 30:16  in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
Psal Vulgate 30:17  inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
Psal Vulgate 30:18  Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
Psal Vulgate 30:19  muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
Psal Vulgate 30:20  quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
Psal Vulgate 30:21  abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
Psal Vulgate 30:22  benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
Psal Vulgate 30:23  ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
Psal Vulgate 30:24  diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
Psal Vulgate 30:25  viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum