ACTS
Chapter 13
Acts | Vulgate | 13:1 | erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus | |
Acts | Vulgate | 13:2 | ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos | |
Acts | Vulgate | 13:4 | et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum | |
Acts | Vulgate | 13:5 | et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio | |
Acts | Vulgate | 13:6 | et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu | |
Acts | Vulgate | 13:7 | qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei | |
Acts | Vulgate | 13:8 | resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide | |
Acts | Vulgate | 13:10 | dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas | |
Acts | Vulgate | 13:11 | et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret | |
Acts | Vulgate | 13:13 | et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam | |
Acts | Vulgate | 13:14 | illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt | |
Acts | Vulgate | 13:15 | post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite | |
Acts | Vulgate | 13:16 | surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite | |
Acts | Vulgate | 13:17 | Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea | |
Acts | Vulgate | 13:20 | quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam | |
Acts | Vulgate | 13:21 | et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta | |
Acts | Vulgate | 13:22 | et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas | |
Acts | Vulgate | 13:24 | praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel | |
Acts | Vulgate | 13:25 | cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere | |
Acts | Vulgate | 13:26 | viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est | |
Acts | Vulgate | 13:27 | qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt | |
Acts | Vulgate | 13:28 | et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum | |
Acts | Vulgate | 13:29 | cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento | |
Acts | Vulgate | 13:31 | qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem | |
Acts | Vulgate | 13:33 | quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te | |
Acts | Vulgate | 13:34 | quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia | |
Acts | Vulgate | 13:36 | David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem | |
Acts | Vulgate | 13:38 | notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari | |
Acts | Vulgate | 13:41 | videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis | |
Acts | Vulgate | 13:43 | cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei | |
Acts | Vulgate | 13:45 | videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes | |
Acts | Vulgate | 13:46 | tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes | |
Acts | Vulgate | 13:47 | sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae | |
Acts | Vulgate | 13:48 | audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam | |
Acts | Vulgate | 13:50 | Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis | |