Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 11
Gene VulgSist 11:1  Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
Gene VulgSist 11:2  Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
Gene VulgSist 11:3  Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento:
Gene VulgSist 11:4  et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Gene VulgSist 11:5  Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam,
Gene VulgSist 11:6  et dixit: Ecce, unus est populus, et unum est labium omnibus: coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Gene VulgSist 11:7  Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
Gene VulgSist 11:8  Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem.
Gene VulgSist 11:9  Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
Gene VulgSist 11:10  Hae sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
Gene VulgSist 11:11  Vixitque Sem postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgSist 11:12  Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
Gene VulgSist 11:13  Vixitque Arphaxad postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgSist 11:14  Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
Gene VulgSist 11:15  Vixitque Sale postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgSist 11:16  Vixit autem Heber triginta quattuor annis, et genuit Phaleg.
Gene VulgSist 11:17  Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgSist 11:18  Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
Gene VulgSist 11:19  Vixitque Phaleg postquam genuit Reu, ducentis novem annis, et genuit filios et filias.
Gene VulgSist 11:20  Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
Gene VulgSist 11:21  Vixit quoque Reu postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgSist 11:22  Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
Gene VulgSist 11:23  Vixitque Sarug postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgSist 11:24  Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
Gene VulgSist 11:25  Vixitque Nachor postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.
Gene VulgSist 11:26  Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram et Nachor, et Aran.
Gene VulgSist 11:27  Hae sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor, et Aran. Porro Aran genuit Lot.
Gene VulgSist 11:28  Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum.
Gene VulgSist 11:29  Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran patris Melchae, et patris Ieschae.
Gene VulgSist 11:31  Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
Gene VulgSist 11:32  Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.