Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HABAKKUK
Up
1 2 3
Toggle notes
Chapter 1
Haba VulgHetz 1:2  Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?
Haba VulgHetz 1:3  Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre prædam, et iniustitiam contra me? et factum est iudicium, et contradictio potentior.
Haba VulgHetz 1:4  Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius prævalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
Haba VulgHetz 1:5  Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
Haba VulgHetz 1:6  Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.
Haba VulgHetz 1:7  Horribilis, et terribilis est: ex semetipsa iudicium, et onus eius egredietur.
Haba VulgHetz 1:8  Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
Haba VulgHetz 1:9  Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem.
Haba VulgHetz 1:10  Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
Haba VulgHetz 1:11  Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: hæc est fortitudo eius dei sui.
Haba VulgHetz 1:12  Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum.
Haba VulgHetz 1:13  Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se?
Haba VulgHetz 1:14  Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
Haba VulgHetz 1:15  Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur et exultabit.
Haba VulgHetz 1:16  propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus.
Haba VulgHetz 1:17  Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere Gentes non parcet.
Chapter 2
Haba VulgHetz 2:1  Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.
Haba VulgHetz 2:2  Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas: ut percurrat qui legerit eum.
Haba VulgHetz 2:3  Quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. si moram fecerit expecta illum: quia veniens veniet, et non tardabit.
Haba VulgHetz 2:4  Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso: iustus autem in fide sua vivet.
Haba VulgHetz 2:5  Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
Haba VulgHetz 2:6  Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum eius: et dicetur: Væ ei, qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?
Haba VulgHetz 2:7  Numquid non repente consurgent qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?
Haba VulgHetz 2:8  Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terræ civitatis, et omnium habitantium in ea.
Haba VulgHetz 2:9  Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali.
Haba VulgHetz 2:10  Cogitasti confusionem domui tuæ, concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
Haba VulgHetz 2:11  Quia lapis de pariete clamabit: et lignum, quod inter iuncturas ædificiorum est, respondebit.
Haba VulgHetz 2:12  Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate.
Haba VulgHetz 2:13  Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? Laborabunt enim populi in multo igne: et gentes in vacuum, et deficient.
Haba VulgHetz 2:14  Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.
Haba VulgHetz 2:15  Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius.
Haba VulgHetz 2:16  Repletus es ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.
Haba VulgHetz 2:17  Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
Haba VulgHetz 2:18  Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta.
Haba VulgHetz 2:19  Væ qui dicit ligno: Expergiscere: Surge, lapidi tacenti: numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro, et argento: et omnis spiritus non est in visceribus eius.
Haba VulgHetz 2:20  Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie eius omnis terra.
Chapter 3
Haba VulgHetz 3:2  Domine audivi auditionem tuam, et timui. Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud: In medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
Haba VulgHetz 3:3  Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan: Operuit cælos gloria eius: et laudis eius plena est terra.
Haba VulgHetz 3:4  Splendor eius ut lux erit: cornua in manibus eius: Ibi abscondita est fortitudo eius:
Haba VulgHetz 3:5  ante faciem eius ibit mors. Et egredietur diabolus ante pedes eius.
Haba VulgHetz 3:6  Stetit, et mensus est terram. Aspexit, et dissolvit Gentes: et contriti sunt montes sæculi. Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus æterntatis eius.
Haba VulgHetz 3:7  Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ, turbabuntur pelles terræ Madian.
Haba VulgHetz 3:8  Numquid in fluminibus iratus es Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos: et quadrigæ tuæ salvatio.
Haba VulgHetz 3:9  Suscitans suscitabis arcum tuum: iuramenta tribubus quæ locutus es: Fluvios scindes terræ:
Haba VulgHetz 3:10  viderunt te, et doluerunt montes: gurges aquarum transiit. Dedit abyssus vocem suam: altitudo manus suas levavit.
Haba VulgHetz 3:11  Sol, et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hastæ tuæ.
Haba VulgHetz 3:12  In fremitu conculcabis terram: in furore obstupefacies Gentes.
Haba VulgHetz 3:13  Egressus es in salutem populi tui: in salutem cum Christo tuo: Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum eius usque ad collum.
Haba VulgHetz 3:14  Maledixisti sceptris eius, capiti bellatorum eius, venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exultatio eorum sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
Haba VulgHetz 3:15  Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
Haba VulgHetz 3:16  Audivi, et conturbatus est venter meus: a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat. Ut requiescam in die tribulationis: ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
Haba VulgHetz 3:17  Ficus enim non florebit: et non erit germen in vineis. Mentietur opus olivæ: et arva non afferent cibum. Abscindetur de ovili pecus: et non erit armentum in præsepibus.
Haba VulgHetz 3:18  Ego autem in Domino gaudebo: et exultabo in Deo Iesu meo.
Haba VulgHetz 3:19  Deus Dominus fortitudo mea: et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.