I CHRONICLES
Chapter 11
I Ch | VulgCont | 11:1 | Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. | |
I Ch | VulgCont | 11:2 | Heri quoque, et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israel: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum. | |
I Ch | VulgCont | 11:3 | Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israel, iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. | |
I Ch | VulgCont | 11:4 | Abiit quoque David, et omnis Israel in Ierusalem. Hæc est Iebus, ubi erant Iebusæi habitatores terræ. | |
I Ch | VulgCont | 11:5 | Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est Civitas David, | |
I Ch | VulgCont | 11:6 | dixitque: Omnis qui percusserit Iebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviæ, et factus est princeps. | |
I Ch | VulgCont | 11:8 | Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum: Ioab autem reliqua urbis extruxit. | |
I Ch | VulgCont | 11:10 | Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel. | |
I Ch | VulgCont | 11:11 | Et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. | |
I Ch | VulgCont | 11:13 | Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. | |
I Ch | VulgCont | 11:14 | Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. | |
I Ch | VulgCont | 11:15 | Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in Valle Raphaim. | |
I Ch | VulgCont | 11:17 | Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta! | |
I Ch | VulgCont | 11:18 | Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet: qui noluit, sed magis libavit illam Domino, | |
I Ch | VulgCont | 11:19 | dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi. | |
I Ch | VulgCont | 11:20 | Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, | |
I Ch | VulgCont | 11:21 | et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. | |
I Ch | VulgCont | 11:22 | Banaias filius Ioiadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab: et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. | |
I Ch | VulgCont | 11:23 | Et ipse percussit virum Ægyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu. Et interfecit eum hasta sua. | |
I Ch | VulgCont | 11:25 | inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. | |
I Ch | VulgCont | 11:26 | Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Ioab, et Elchanan filius patrui eius de Bethlehem, | |
I Ch | VulgCont | 11:32 | Hurai de Torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites. | |