Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
I Ch VulgCont 16:1  Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
I Ch VulgCont 16:2  Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
I Ch VulgCont 16:3  Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
I Ch VulgCont 16:4  Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:
I Ch VulgCont 16:5  Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret;
I Ch VulgCont 16:6  Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca fœderis Domini.
I Ch VulgCont 16:7  In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres eius.
I Ch VulgCont 16:8  Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius.
I Ch VulgCont 16:9  Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia eius.
I Ch VulgCont 16:10  Laudate nomen sanctum eius: lætetur cor quærentium Dominum.
I Ch VulgCont 16:11  Quærite Dominum, et virtutem eius: quærite faciem eius semper.
I Ch VulgCont 16:12  Recordamini mirabilium eius quæ fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius.
I Ch VulgCont 16:13  Semen Israel servi eius: filii Iacob electi eius.
I Ch VulgCont 16:14  Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
I Ch VulgCont 16:15  Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem præcepit in mille generationes.
I Ch VulgCont 16:16  Quem pepigit cum Abraham: et iuramenti illius cum Isaac.
I Ch VulgCont 16:17  Et constituit illud Iacob in præceptum: et Israel in pactum sempiternum,
I Ch VulgCont 16:18  dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
I Ch VulgCont 16:20  Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
I Ch VulgCont 16:21  Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
I Ch VulgCont 16:22  Nolite tangere Christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
I Ch VulgCont 16:23  Cantate Domino omnis terra, annunciate ex die in diem salutare eius.
I Ch VulgCont 16:24  Narrate in gentibus gloriam eius: in cunctis populis mirabilia eius.
I Ch VulgCont 16:25  Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
I Ch VulgCont 16:26  Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem cælos fecit.
I Ch VulgCont 16:27  Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius.
I Ch VulgCont 16:28  Afferte Domino familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
I Ch VulgCont 16:29  Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto.
I Ch VulgCont 16:30  Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
I Ch VulgCont 16:31  Lætentur cæli, et exultet terra: et dicant in nationibus, Dominus regnavit.
I Ch VulgCont 16:32  Tonet mare, et plenitudo eius: exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
I Ch VulgCont 16:33  Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram.
I Ch VulgCont 16:34  Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia eius.
I Ch VulgCont 16:35  Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
I Ch VulgCont 16:36  Benedictus Dominus Deus Israel ab æterno usque in æternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
I Ch VulgCont 16:37  Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph, et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcæ iugiter per singulos dies, et vices suas.
I Ch VulgCont 16:38  Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores.
I Ch VulgCont 16:39  Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
I Ch VulgCont 16:40  ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israeli.
I Ch VulgCont 16:41  Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in æternum misericordia eius.
I Ch VulgCont 16:42  Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios.
I Ch VulgCont 16:43  Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.