Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
I Ch VulgSist 9:1  Universus ergo Israel dinumeratus est: et summa eorum scripta est in Libro regum Israel, et Iuda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
I Ch VulgSist 9:2  Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis: Israel, et Sacerdotes, et Levitae, et Nathinaei.
I Ch VulgSist 9:3  Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iuda, et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
I Ch VulgSist 9:4  Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
I Ch VulgSist 9:5  Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii eius.
I Ch VulgSist 9:6  De filiis autem Zara: Iehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
I Ch VulgSist 9:7  Porro de filiis Beniamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana:
I Ch VulgSist 9:8  et Iobania filius Ieroham: et Ela filius Ozi, filii Mochori: et Mosollam filius Saphatiae, filii Rahuel, filii Iebaniae,
I Ch VulgSist 9:9  et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum.
I Ch VulgSist 9:10  De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib, et Iachin:
I Ch VulgSist 9:11  Azarias quoque filius Helciae, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
I Ch VulgSist 9:12  Porro Adaias filius Ieroham, filii Phassur, filii Melchiae: et Maasai filius Adiel, filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
I Ch VulgSist 9:13  fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
I Ch VulgSist 9:14  De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
I Ch VulgSist 9:15  Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:
I Ch VulgSist 9:16  et Obdia filius Semeiae, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
I Ch VulgSist 9:17  Ianitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,
I Ch VulgSist 9:18  usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
I Ch VulgSist 9:19  Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritae super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
I Ch VulgSist 9:20  Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.
I Ch VulgSist 9:21  Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor portae tabernaculi testimonii.
I Ch VulgSist 9:22  Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis: quos constituerunt David, et Samuel Videns, in fide sua
I Ch VulgSist 9:23  tam ipsos, quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
I Ch VulgSist 9:24  Per quattuor ventos erant ostiarii: id est ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Aquilonem, et ad Austrum.
I Ch VulgSist 9:25  Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
I Ch VulgSist 9:26  His quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.
I Ch VulgSist 9:27  Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
I Ch VulgSist 9:28  De horum grege erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
I Ch VulgSist 9:29  De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, praeerant similae, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
I Ch VulgSist 9:30  Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
I Ch VulgSist 9:31  Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritae, praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.
I Ch VulgSist 9:32  Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.
I Ch VulgSist 9:33  Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte iugiter suo ministerio deservirent.
I Ch VulgSist 9:34  Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Ierusalem.
I Ch VulgSist 9:35  In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.
I Ch VulgSist 9:36  Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
I Ch VulgSist 9:37  Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
I Ch VulgSist 9:38  Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem, cum fratribus suis.
I Ch VulgSist 9:39  Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul: et Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
I Ch VulgSist 9:40  Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
I Ch VulgSist 9:41  Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
I Ch VulgSist 9:42  Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
I Ch VulgSist 9:43  Mosa vero genuit Banaa: cuius filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel.
I Ch VulgSist 9:44  Porro Asel sex filios habuit his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan. hi sunt filii Asel.