II MACCABEES
Chapter 14
II M | Vulgate | 14:1 | sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna | |
II M | Vulgate | 14:3 | Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare | |
II M | Vulgate | 14:4 | venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit | |
II M | Vulgate | 14:5 | tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur | |
II M | Vulgate | 14:6 | respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum | |
II M | Vulgate | 14:8 | primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur | |
II M | Vulgate | 14:9 | sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice | |
II M | Vulgate | 14:11 | talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium | |
II M | Vulgate | 14:13 | datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem | |
II M | Vulgate | 14:14 | tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes | |
II M | Vulgate | 14:15 | audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit | |
II M | Vulgate | 14:17 | Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum | |
II M | Vulgate | 14:18 | Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat | |
II M | Vulgate | 14:19 | quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent | |
II M | Vulgate | 14:20 | et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere | |
II M | Vulgate | 14:21 | itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae | |
II M | Vulgate | 14:22 | praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt | |
II M | Vulgate | 14:23 | morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit | |
II M | Vulgate | 14:25 | rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant | |
II M | Vulgate | 14:26 | Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse | |
II M | Vulgate | 14:27 | itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam | |
II M | Vulgate | 14:28 | quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro | |
II M | Vulgate | 14:29 | sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua praeceptum perficeret | |
II M | Vulgate | 14:30 | at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore | |
II M | Vulgate | 14:31 | quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum | |
II M | Vulgate | 14:32 | quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum | |
II M | Vulgate | 14:33 | iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo | |
II M | Vulgate | 14:34 | et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes | |
II M | Vulgate | 14:35 | tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis | |
II M | Vulgate | 14:36 | et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est | |
II M | Vulgate | 14:37 | Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur | |
II M | Vulgate | 14:38 | hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia | |
II M | Vulgate | 14:39 | volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent | |
II M | Vulgate | 14:41 | turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit | |
II M | Vulgate | 14:42 | eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi | |
II M | Vulgate | 14:43 | sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas | |
II M | Vulgate | 14:45 | et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit | |