Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Job VulgHetz 15:2  Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
Job VulgHetz 15:3  Arguis verbis eum, qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
Job VulgHetz 15:4  Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
Job VulgHetz 15:5  Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
Job VulgHetz 15:6  Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.
Job VulgHetz 15:7  Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
Job VulgHetz 15:8  Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?
Job VulgHetz 15:9  Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
Job VulgHetz 15:10  Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
Job VulgHetz 15:11  Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent
Job VulgHetz 15:12  Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?
Job VulgHetz 15:13  Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?
Job VulgHetz 15:14  Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
Job VulgHetz 15:15  Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu eius.
Job VulgHetz 15:16  Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
Job VulgHetz 15:18  Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.
Job VulgHetz 15:19  Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
Job VulgHetz 15:20  Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
Job VulgHetz 15:21  Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
Job VulgHetz 15:22  Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
Job VulgHetz 15:23  Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
Job VulgHetz 15:24  Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui præparatur ad prælium.
Job VulgHetz 15:25  Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
Job VulgHetz 15:26  Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
Job VulgHetz 15:27  Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
Job VulgHetz 15:28  Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
Job VulgHetz 15:29  Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam.
Job VulgHetz 15:30  Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
Job VulgHetz 15:31  Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
Job VulgHetz 15:32  Antequam dies eius impleantur, peribit: et manus eius arescent.
Job VulgHetz 15:33  Lædetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum.
Job VulgHetz 15:34  Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
Job VulgHetz 15:35  Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius præparat dolos.