LUKE
Chapter 20
Luke | Vulgate | 20:1 | et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus | |
Luke | Vulgate | 20:2 | et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem | |
Luke | Vulgate | 20:5 | at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi | |
Luke | Vulgate | 20:6 | si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse | |
Luke | Vulgate | 20:9 | coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus | |
Luke | Vulgate | 20:10 | et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem | |
Luke | Vulgate | 20:11 | et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem | |
Luke | Vulgate | 20:13 | dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur | |
Luke | Vulgate | 20:14 | quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas | |
Luke | Vulgate | 20:16 | veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit | |
Luke | Vulgate | 20:17 | ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | |
Luke | Vulgate | 20:18 | omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum | |
Luke | Vulgate | 20:19 | et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam | |
Luke | Vulgate | 20:20 | et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis | |
Luke | Vulgate | 20:21 | et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces | |
Luke | Vulgate | 20:24 | ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris | |
Luke | Vulgate | 20:26 | et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt | |
Luke | Vulgate | 20:27 | accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum | |
Luke | Vulgate | 20:28 | dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo | |
Luke | Vulgate | 20:31 | et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt | |
Luke | Vulgate | 20:35 | illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores | |
Luke | Vulgate | 20:36 | neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis | |
Luke | Vulgate | 20:37 | quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob | |
Luke | Vulgate | 20:42 | et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis | |
Luke | Vulgate | 20:46 | adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis | |