Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 1
Mark VulgSist 1:2  Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
Mark VulgSist 1:3  Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
Mark VulgSist 1:4  Fuit Ioannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
Mark VulgSist 1:5  Et egrediebatur ad eum omnis Iudaeae regio, et Ierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua.
Mark VulgSist 1:6  Et erat Ioannes vestitus pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas, et mel silvestre edebat.
Mark VulgSist 1:7  Et praedicabat dicens: veniet fortior post me: cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
Mark VulgSist 1:8  Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.
Mark VulgSist 1:9  Et factum est: in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galileae: et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
Mark VulgSist 1:10  Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum Sanctum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
Mark VulgSist 1:11  Et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
Mark VulgSist 1:13  Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
Mark VulgSist 1:14  Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,
Mark VulgSist 1:15  et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio.
Mark VulgSist 1:16  Et praeteriens secus Mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, (erant enim piscatores)
Mark VulgSist 1:17  et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Mark VulgSist 1:19  Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi:
Mark VulgSist 1:20  et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
Mark VulgSist 1:21  Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Mark VulgSist 1:22  Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut Scribae.
Mark VulgSist 1:23  Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
Mark VulgSist 1:24  dicens: Quid nobis, et tibi Iesu Nazarene: venisti ante tempus perdere nos? scio quod sis, Sanctus Dei.
Mark VulgSist 1:25  Et comminatus est ei Iesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
Mark VulgSist 1:26  Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exiit ab eo.
Mark VulgSist 1:27  Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Mark VulgSist 1:28  Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae.
Mark VulgSist 1:29  Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreae cum Iacobo, et Ioanne.
Mark VulgSist 1:30  Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
Mark VulgSist 1:31  Et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Mark VulgSist 1:32  Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes:
Mark VulgSist 1:34  Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
Mark VulgSist 1:35  Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
Mark VulgSist 1:36  Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
Mark VulgSist 1:37  Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te.
Mark VulgSist 1:38  Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni.
Mark VulgSist 1:39  Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia eiiciens.
Mark VulgSist 1:40  Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dicit ei: Si vis, potes me mundare.
Mark VulgSist 1:41  Iesus autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: Mundare.
Mark VulgSist 1:42  Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
Mark VulgSist 1:44  et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.
Mark VulgSist 1:45  At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.