Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Matt Vulgate 10:1  et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
Matt Vulgate 10:2  duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
Matt Vulgate 10:3  Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
Matt Vulgate 10:4  Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
Matt Vulgate 10:5  hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
Matt Vulgate 10:6  sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
Matt Vulgate 10:7  euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
Matt Vulgate 10:8  infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
Matt Vulgate 10:9  nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
Matt Vulgate 10:10  non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
Matt Vulgate 10:11  in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
Matt Vulgate 10:13  et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
Matt Vulgate 10:14  et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
Matt Vulgate 10:15  amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
Matt Vulgate 10:16  ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Matt Vulgate 10:17  cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
Matt Vulgate 10:18  et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
Matt Vulgate 10:19  cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Matt Vulgate 10:20  non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
Matt Vulgate 10:21  tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
Matt Vulgate 10:22  et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
Matt Vulgate 10:23  cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
Matt Vulgate 10:24  non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
Matt Vulgate 10:25  sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
Matt Vulgate 10:26  ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
Matt Vulgate 10:27  quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
Matt Vulgate 10:28  et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
Matt Vulgate 10:29  nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
Matt Vulgate 10:30  vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
Matt Vulgate 10:31  nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
Matt Vulgate 10:32  omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Matt Vulgate 10:33  qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Matt Vulgate 10:34  nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
Matt Vulgate 10:35  veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
Matt Vulgate 10:37  qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
Matt Vulgate 10:38  et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
Matt Vulgate 10:39  qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
Matt Vulgate 10:40  qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
Matt Vulgate 10:41  qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
Matt Vulgate 10:42  et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam