Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Numb Vulgate 15:2  loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
Numb Vulgate 15:3  et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus
Numb Vulgate 15:4  offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
Numb Vulgate 15:5  et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
Numb Vulgate 15:6  et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
Numb Vulgate 15:7  et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
Numb Vulgate 15:8  quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
Numb Vulgate 15:9  dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
Numb Vulgate 15:10  et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
Numb Vulgate 15:15  unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae
Numb Vulgate 15:19  et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
Numb Vulgate 15:20  de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
Numb Vulgate 15:22  quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
Numb Vulgate 15:23  et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
Numb Vulgate 15:24  oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
Numb Vulgate 15:25  et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
Numb Vulgate 15:26  et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
Numb Vulgate 15:27  quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
Numb Vulgate 15:28  et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
Numb Vulgate 15:29  tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
Numb Vulgate 15:30  anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
Numb Vulgate 15:31  verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
Numb Vulgate 15:32  factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
Numb Vulgate 15:33  obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
Numb Vulgate 15:34  qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
Numb Vulgate 15:35  dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
Numb Vulgate 15:36  cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
Numb Vulgate 15:38  loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
Numb Vulgate 15:39  quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
Numb Vulgate 15:40  sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
Numb Vulgate 15:41  ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus