Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Numb VulgSist 32:1  Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer, et Galaad aptas animalibus alendis terras,
Numb VulgSist 32:2  venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:
Numb VulgSist 32:3  Ataroth, et Dibon, et Iazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saba, et Nebo, et Beon,
Numb VulgSist 32:4  terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus iumenta plurima:
Numb VulgSist 32:5  precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Iordanem.
Numb VulgSist 32:6  Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
Numb VulgSist 32:7  Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus?
Numb VulgSist 32:8  nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam Terram?
Numb VulgSist 32:9  Cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
Numb VulgSist 32:11  Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra, Terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Iacob: et noluerunt sequi me,
Numb VulgSist 32:12  praeter Caleb filium Iephone Cenezaeum, et Iosue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.
Numb VulgSist 32:13  Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius.
Numb VulgSist 32:14  Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa, et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel.
Numb VulgSist 32:15  Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
Numb VulgSist 32:16  At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula iumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas:
Numb VulgSist 32:17  nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
Numb VulgSist 32:18  Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israel hereditatem suam:
Numb VulgSist 32:19  nec quidquam quaeremus trans Iordanem, quia iam habemus nostram possessionem in orientali eius plaga.
Numb VulgSist 32:20  Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:
Numb VulgSist 32:21  et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
Numb VulgSist 32:22  et subiiciatur ei omnis Terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis coram Domino.
Numb VulgSist 32:23  Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
Numb VulgSist 32:24  Aedificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac iumentis: et quod polliciti estis implete.
Numb VulgSist 32:25  Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus, faciemus quod iubet dominus noster.
Numb VulgSist 32:26  Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad:
Numb VulgSist 32:27  nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu domine loqueris.
Numb VulgSist 32:28  Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Iosue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos:
Numb VulgSist 32:29  Si transierint filii Gad, et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit Terra subiecta: date eis Galaad in possessionem.
Numb VulgSist 32:30  Sin autem noluerint transire armati vobiscum in Terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
Numb VulgSist 32:31  Responderuntque filii Gad, et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:
Numb VulgSist 32:32  ipsi armati pergemus coram Domino in Terram Chanaan, et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem.
Numb VulgSist 32:33  Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorrhaei, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
Numb VulgSist 32:34  Igitur extruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer,
Numb VulgSist 32:36  et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
Numb VulgSist 32:37  Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
Numb VulgSist 32:38  et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas extruxerunt.
Numb VulgSist 32:39  Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhaeo habitatore eius.
Numb VulgSist 32:40  Dedit ergo Moyses Terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
Numb VulgSist 32:41  Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair, id est, Villas Iair.
Numb VulgSist 32:42  Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.