Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 113
Psal Vulgate 113:1  alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
Psal Vulgate 113:2  facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
Psal Vulgate 113:3  mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
Psal Vulgate 113:4  montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
Psal Vulgate 113:5  quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
Psal Vulgate 113:6  montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
Psal Vulgate 113:7  a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
Psal Vulgate 113:8  qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
Psal Vulgate 113:9  non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
Psal Vulgate 113:10  super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
Psal Vulgate 113:11  Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
Psal Vulgate 113:12  simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
Psal Vulgate 113:13  os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
Psal Vulgate 113:14  aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
Psal Vulgate 113:15  manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
Psal Vulgate 113:16  similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
Psal Vulgate 113:17  domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
Psal Vulgate 113:18  domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
Psal Vulgate 113:19  qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
Psal Vulgate 113:20  Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
Psal Vulgate 113:21  benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
Psal Vulgate 113:22  adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
Psal Vulgate 113:23  benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
Psal Vulgate 113:24  caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
Psal Vulgate 113:25  non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
Psal Vulgate 113:26  sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia