Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next
Chapter 10
Acts VulgHetz 10:1  Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornleius, Centurio cohortis, quæ dicitur Italica,
Acts VulgHetz 10:2  religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper:
Acts VulgHetz 10:3  is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.
Acts VulgHetz 10:4  At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ, et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
Acts VulgHetz 10:5  Et nunc mitte viros in Ioppen, et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus:
Acts VulgHetz 10:6  hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cuius est domus iuxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.
Acts VulgHetz 10:7  Et cum discessisset Angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his, qui illi parebant.
Acts VulgHetz 10:8  Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Ioppen.
Acts VulgHetz 10:9  Postera autem die iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
Acts VulgHetz 10:10  Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:
Acts VulgHetz 10:11  et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quattuor initiis submitti de cælo in terram,
Acts VulgHetz 10:12  in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
Acts VulgHetz 10:13  Et facta est vox ad eum: Surge Petre, occide, et manduca.
Acts VulgHetz 10:14  Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune, et immundum.
Acts VulgHetz 10:15  Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Acts VulgHetz 10:16  Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
Acts VulgHetz 10:17  Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad ianuam.
Acts VulgHetz 10:18  Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
Acts VulgHetz 10:19  Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
Acts VulgHetz 10:20  Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
Acts VulgHetz 10:21  Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
Acts VulgHetz 10:22  Qui dixerunt: Cornelius Centurio, vir iustus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Iudæorum, responsum accepit ab Angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
Acts VulgHetz 10:23  Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis: et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
Acts VulgHetz 10:24  Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero expectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.
Acts VulgHetz 10:25  Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes eius adoravit.
Acts VulgHetz 10:26  Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum.
Acts VulgHetz 10:27  Et loquens cum illo intravit, et invenit multos, qui convenerant:
Acts VulgHetz 10:28  dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudæo coniungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum dicere hominem.
Acts VulgHetz 10:29  Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
Acts VulgHetz 10:30  Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
Acts VulgHetz 10:31  Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
Acts VulgHetz 10:32  Mitte ergo in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
Acts VulgHetz 10:33  Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
Acts VulgHetz 10:34  Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus,
Acts VulgHetz 10:35  sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi.
Acts VulgHetz 10:36  Verbum misit Deus filiis Israel, annuncians pacem per Iesum Christum: (hic est omnium Dominus.)
Acts VulgHetz 10:37  Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudæum: incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Ioannes,
Acts VulgHetz 10:38  Iesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Acts VulgHetz 10:39  Et nos testes sumus omnium, quæ fecit in regione Iudæorum, et Ierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
Acts VulgHetz 10:40  Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri
Acts VulgHetz 10:41  non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus, et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
Acts VulgHetz 10:42  Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum, et mortuorum.
Acts VulgHetz 10:43  Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum.
Acts VulgHetz 10:44  Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
Acts VulgHetz 10:45  Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est.
Acts VulgHetz 10:46  Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
Acts VulgHetz 10:47  Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos?
Acts VulgHetz 10:48  Et iussit eos baptizari in nomine Domini Iesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.